By Christopher Cothran, contributing writer

Latina lingua oriunda est ex paeninsula Italia in illa parte quae nunc “Lazio” appellata est saeculo septimo aut octavo ante Christum natum.    Scripta Latinae Linguae primitivissima inventa in lapidibus sive saxis sunt.  Haec scripta “inscriptiones” an “επιταφιοσ” graece vocantur et nonnullae inscriptiones inventae sunt etiam nunc modernis hisce diebus.  Multae inscriptiones de vita mortuorum nobis narrant.   Usurpata paucis Italis hominibus Latina per saecula plusminusve quinque donec saeculum secundum ante Christum natum.

Saeculo secundo A.C.N. opera praesertim duorum auctorum exstant.  Hi auctores in primis comoedias scribebant secundum auctores graecos (Αριστοφανησ exempli gratia).  Hi duo auctores Publius Terentius Afer et Titus Maccius Plautus nominibus fuerant.  Hae comoediae nobis visum in vitam atiquissimam romanam dederunt.  Illo quidem tempore Imperium Romanum crescebat in dies et primo saeculo ante Christum natum profunda lingua maxime fiebat.  Non solum Imperium Romanum, sed etiam litterae latinae in varias partes Europae fluere inceperunt.

Anno centessimo A.C.N.  Roma magnam potestatem habebat et illo tempore nonulli clarissimi Romani nati sunt.  Gaius Iulius Caesar, Marcus Tullius Cicero, Lucretius, Gaius Catullus, Titus Livius et multi alii auctores hisce annis vivebant.  Hoc quidem tempore “Aetas Aurea” litterarum latinarum vocatur.   

Florebant hac aetate maxime litterae latinae variis generibus.   Cicero ipse scribebant orationes, opera philosophicae, epistulas, et satis bene poemata.  Commentariae de Bellis Civilibus et Gallicis a Iulio Caesare scriptae sunt.  Res Publica Romana peracta Caesare mortuo, Aetas Augusti, primum Imperator et Princeps initium fecit.  Gaius Octavianus Caesar Augustus nonullos auctores compellit ut opera potestatis Romae celebrata scriberet.  Virgilius Mantuanus scripsit επικον Aeneis nomine.  Titus Livius historiam sexaginta libris omnium aetatum Romae nobis dedit.  Ovidius, qui postea exilus a Augusto ipso factus fuit, ille famosissimus poeta, μεταμορφοσεσ, qui historiam totius mundi fabulata est quindecim libris scripsit.  

Post illam auream aetatem  “Aetas Argentea” florescit.  Non tam clara est haec aetas quam illa, sed satis bene nota est.  Seneca Minor, qui epistulas philosophicas scripsit et Gaius Plinius Secundus cuius maximum opus epistula quae eruptionem illius montis Vesuvii descripsit.  Abhinc per saecula Latina Lingua, ut ita dicam, “Lingua Franca” Europae vocata est.  in scholis et in ecclesiis usurpata usque ad saeculum undevicesimum post Christum natum.  Moderno etiam die Lingua Latina docere res humanistas hominibus continuat.  Hoc Scripsi Christophorus et est sententia eius tantum.  Valeas, o lector, quam optime.

This article, in Latin, tells of the history of Latin language and literature, from its earliest foundations in inscriptions to the comedic playwrights of the second century BCE all the way through to the Golden and Silver age of Latin literature in the first centuries before and after the birth of Jesus Christ. 

Leave a Reply